라틴어 문장 검색

"Cauponem quoque vicinum atque ob id aemulum deformavit in ranam et nunc senex ille dolio innatans vini sui adventores pristinos in faece summissus officiosis ronchis raucus appellat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:24)
"et sexus infestus et sanguis inimicus iam sumpsit arma et castra commovit et aciem direxit et classicum personavit;"
(아풀레이우스, 변신, 5권100)
"Videsne insistentem celsissimae illi rupi montis ardui verticem, de quo fontis atri fuscae defluunt undae proxumaeque conceptaculo vallis inclusae Stygias irrigant paludes et rauca Cocyti fluenta nutriunt?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:100)
Tunc praeco diruptis faucibus et rauca voce saucius in meas fortunas ridiculos construebat iocos:
(아풀레이우스, 변신, 8권 11:7)
Sed illae puella chorus erat cinaedorum, quae statim exultantes in gaudium, fracta et rauca et effeminata voce clamores absonos intollunt, rati scilicet vere quempiam hominem servulum ministerio suo paratum.
(아풀레이우스, 변신, 8권 14:3)
Quem classicum dicat M. Cato, quem infra classem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIII 1:1)
CLASSICI dicebantur non omnes qui in quinque classibus erant, sed primae tantum classis homines, qui centum et viginti quinque milia aeris ampliusve censi erant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIII 2:1)
Hoc eo strictim notavi, quoniam in M. Catonis oratione, Qua Voconiam legem suasit, quaeri solet quid sit classicus, quid infra classem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIII 4:1)
Ite ergo nunc et, quando forte erit otium, quaerite an 'quadrigam' et ' harenas ' dixerit e cohorte illa dumtaxat antiquiore vel oratorum aliquis vel poetarum, id est classicus adsiduusque aliquis scriptor, non proletarius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 16:1)
Tunc classica saeua tacebant
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, X 16:1)
Pompeius paucis post diebus in Thessaliam pervenit contionatusque apud cunctum exercitum suis agit gratias, Scipionis milites cohortatur, ut parta iam victoria praedae ac praemiorum velint esse participes, receptisque omnibus in una castra legionibus suum cum Scipione honorem partitur classicumque apud eum cani et alterum illi iubet praetorium tendi.
(카이사르, 내란기, 3권 82:1)
Ecce argumenta, L. B., cur virum probum et strenuum B. G. Teubnerum adii eumque permovi, ut Celso locum concederet in corpore scriptorum classicorum cum graecorum tum latinorum, quod multis jam abhinc annis edere aggressus est.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.8)
rauca Celaenaeos ad tympana disce furores.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:166)
ingeminat raucum Rhodope concussa fragorem.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:106)
— qualis pauperibus nutrix invisa puellis adsidet et tela communem quaerere victum rauca monet;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:219)

SEARCH

MENU NAVIGATION